라틴어 문장 검색

postremus ipse scaenam incedit, multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus phonascis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장8)
porro ne in corpore quidem valetudinem medici probant quae animi anxietate contingit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:1)
ipsam quin immo curam et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia saepe interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione eius incipiendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 3:1)
Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 19:1)
in doloribus et anxietatibus paries, mulier - lex ista non mea est -
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:13)
Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus et quod - velimus nolimus - abesse longius non potest.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:19)
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, qui nil expositum soleat deducere nec qui communi feriat carmen triviale moneta, hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis fontibus Aonidum.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII17)
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed vina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus displicet;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII84)
Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 8:1)
Sed Maro vester anxietatem huius observationis omisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 7:1)
ad pugnam proludit praemeditatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1061)
curas venientem extendit i. a. quasi in tempore alieno praemeditatur fu- turum laborem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4052)
formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 9:7)
nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:3)
ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION