라틴어 문장 검색

Flaccus eum ānxius audīvit omnia nārrantem.
플라쿠스는 근심스럽게 모든 것을 말하는 그를 경청했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae22)
Voluptas tacita metus est mage quam gaudium.
소리없는 즐거움은 환희보다 더 큰 공포이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 795)
Hii predicando per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 1:3)
Scimus quippe philosophos cum de diis, quos populus venerabatur, diversa a caeteris sentirent, et ideo a populo in fide dissentirent, metu tamen compulsos, communia cum illis templa tenere, et caeremoniis eorum interesse, ac se pariter idololatras simulasse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:8)
Praeterea sub amoris definitionis velamine inter coniugatos amorem damnare contenditis, dicentes eorum esse non posse furtivos amplexus, quod sine contradictionis metu adinvicem sua possunt desideria adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:5)
Decurrit illi vita beatior Quicunque lucem non nimis anxius Reddit molestam, urgetve curas
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 4:4)
Anglia solve metus, et inanes mitte querelas,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 10:5)
Horribili perculsa metu, pars tollere vocem Exiguam;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 15:1)
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:1)
Age iam et quod anxio pectore paulo ante parabas evolvere, in medium proferre non differas.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:7)
Militat instantis feruens audacia Turni, Ense tonans, ignara metus et prodiga uite, Ypolitique pudor Veneris subductus habenis Gaudet et excepto luget Cytherea pudore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:13)
Aggrediens proprium uirgo prefata laborem, Non honeris concussa metu, non fracta labore, Ad proprium desudat opus multumque rebellis Materies tandem sequitur superata uolentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 26:1)
Postquam celestes aditus celique profundum Astrorumque uagos reditus emensa reliquit, Inque supercilio mundi stetit anxia, mente Fluctuat, in uarios motus deducitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:1)
Quem non erexit fastus, non gloria rerum, Non mundi deiectus amor, non lubrica fregit Luxuries, non luxus opum, non ardor habendi Succendit, non liuor edax, non anxia fedat Pestis auaricie, non laudis ceca cupido, Sed pocius donauit eum Prudencia, mundi Contemptus, rerum paupertas arctaque uictus Regula, despectus carnis, deiectio uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:2)
Erigitur mentemque regit, partimque retardat Virgo metum, stat mens cum corpore, corporis equat Mens erecta situm.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION