라틴어 문장 검색

Rege autem multum resistente, et plurima illi objiciente quae idem adversus se praesumpserat, sicut anxius ei magis [0595D] ac magis precibus instabat, rememorans qualiter ab eo unctus et in regem consecratus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:4)
Hi Laodiceae tota hieme otio torpentes, tempore Martii, ut supra relatum est, ad sacrum et solemne Pascha celebrandum Jerusalem ascenderant, viduati suo episcopo Pisano, cum clam ab eis subtractus, cum Boemundo ac Baldewino, post captionem Jerusalem, in eam descendit, et a Godefrido duce in cathedram [0598C] patriarchatus est constitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:12)
Comes vero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, viam, sicut devoverat, sub paupere et vili tegmine, patienter omnia adversa accipiens, perfecit, et in diversis angustiis tandem Antiochiam pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:6)
Ante haec omnia, cum nondum auxilium novi et peregrini exercitus adfuisset, Baldewinus rex anxius et nimium desperatus ob interitum suorum, legationem Antiochiam Tankrado et Baldewino de Burg in civitatem Rohas misit, quatenus festinanter sibi auxilio adessent, aut totam regionem Syriae et regnum in Jerusalem in brevi amitteret, Sarracenorum audaciam et contumacem victoriam annuntians, et quantum casum suorum egregiorum militum nuper ab hostibus passus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:3)
Tunc Ammiraldus universo coetu Sarracenorum in unum convocato, consilium anxie tenuit, et in hunc modum coram omnibus locutus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:3)
Rex vero, sicut homo anxius et sollicitus de conventione solidorum quos debebat militibus, totus pecuniae intendebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:6)
Per otia namquereplentur homines egestate, ut dictum est, et efficiuntur desides et pigriet luxuriosi et torpent homines, et ad omnia fere mala vitia dissoluuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 30:5)
Frigore enim torpent, calore ad otia dissoluuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 30:7)
Frigore torpemus, nos estus ad otia soluit, Et sic desidibus tempus utrumque nocet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:1)
Sed cum ibi anxius multa secum diu volveret, occurrerunt sibi duo viriprope templum in civitate, quorum unus alium interfecit clamque aufugit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:26)
Cum autem commodis intervallata temporibus, convivia longa et noxia coeperint apparari, vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur, an exceptis his quibus debetur, peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio, id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus excubat aurigarum, aut artem tesserariam profitetur, aut secretiora quaedam se nosse confingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 14:1)
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocabili sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 18:1)
anxius, cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi , ex eisdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur occultis Constantium litteris edocebat, implorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:2)
Cuius post obitum maritus cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione quid moliretur haerebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:3)
Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION