라틴어 문장 검색

Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus sed illa dea Flora digna mater inventa est, cuius ludi scenici tam effusiore et licentiore turpidine celebrantur, ut quivis intellegat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tamquam immolatus intereat.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:7)
apis vero ratio media est, quae materiam ex floribus horti et agri elicit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:4)
Hominis non est apes imitare,
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:7)
Quis dedit ut pleno fertilis anno
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 20:1)
Dulcior est apium mage labor
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 5:1)
quid fertile terris, quid plenum sterili possit sub consule nasci?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:302)
armat spina rosas, mella tegunt apes.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:5)
lapidosos grandinis ictus molitasque examen apes passimque crematas perbacchata domos nullis incendia causis et numquam caelo spectatum impune cometem, qui primum roseo Phoebi prolatus ab ortu, qua micat astrigera senior cum coniuge Cepheus;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:81)
unde piae pascuntur apes et prata legentes transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae4)
Quin age rumpe moras solaturusque sodalem absens eloquio fertiliore doce, crebraque facundo festinet littera cursu libris atque animis insinuanda meis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium11)
sic mollibus olim stridula ducturum pratis examina regem nascentem venerantur apes et publica mellis iura petunt traduntque favos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:232)
summissis admugit cornibus Apis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:343)
nunc omnia fetu pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla invideat vincique suos non abnuat hortos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:39)
veluti pastoris in ora commotae glomerantur apes, qui dulcia raptu mella vehit, pennasque cient et spicula tendunt et tenuis saxi per propugnacula cinctae rimosam patriam dilectaque pumicis antra defendunt pronoque favos examine velant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:273)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION