라틴어 문장 검색

ilicet si horreis apothecisque seu penu impleta destinas illic usque ad adventum hirundineum vel ciconinum Iani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso sive tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum, ut, dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus, ut recognoscis, non magis cordi est aut voluptati ager cum reditibus amplis quam vicinus aequalis cum bonis moribus, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 2:1)
tibi avaritiae non fuit pascere monitis animam fragilitate ieiunam et de apotheca dilectionis altissimae sectandae nobis humilitatis propinare mensuram.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:4)
Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:2)
post xystum autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae cum laxamento athletas certantes spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장15)
Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장5)
item aliae res sunt similes, uti xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장24)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
proxime autem xystum et duplicem porticum designentur hypaethroe ambulationes, quas Graeci παραδρομίδεσ, nostri xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno caelo athletae prodeuntes exercentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION