라틴어 문장 검색

Sic armis universorum in conclavi repositis, omnem clementiam, quam polliciti sunt regem in populo habiturum, mentiti sunt, quin potius crudeli strage irruentes in eos, inermes ac nudos detruncabant ac caedem immanissimam in eos exercebant, adeo ut, sicut hi pro vero affirmant qui praesentes vix evaserunt, exstinctis et occisis corporibus et sanguine tota planities Belegrave occuparetur, et pauci ab hoc martyrio liberarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:14)
Hac frequentia escarum fruentes et gaudentes, conspirant et affirmant se non recessuros, quousque urbs superata et capta imperatoris potestati restituatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:4)
Defecerant enim Christianis equi quos a Gallia eduxerant, prae diversis plagis, ut affirmant ex veritate qui aderant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:7)
Sed nequaquam a desiderio et proposito suo eos aliquo blanditiarum molimine vel promissione valens retinere, se suosque in eodem [0532A] loco remanere affirmat quousque arx inimica in ultionem suorum attritorum ruina consumeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:4)
Solis vero eclipsin noxium esse Christianorum portentum affirmabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:6)
Quod urnam auream alii affirmant, alii sanguinem Domini, alii manna in eo abscondi [0550A] tum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:10)
Qui confidenter ad eum ingressi, animum illius mitigare et ab ira indignationis revocare conabantur, cum juramento affirmantes se ab hoc facto innoxios, et ab insensatis et incorrigibilibus hominibus haec mala suscitata et orta fuisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:4)
Imperator vero post hanc compositam pacem Constantinopolim reversus, omnibus per regnum suum transeundi viam sine ullo impedimento concessit, sicut Boemundo et cunctis primoribus Galliae et Italiae, illic tunc temporis praesentibus, jurejurando promisit et affirmavit quando confoederati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:5)
Haec Turci et eorum principes audientes, vehementer in [0675B] ira exarserunt, urbemque per dies decem oppugnare non cessantes, nunc vim, nunc minas inferebant, regem Baldewinum ad internecionem eorum se revocare affirmantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:5)
Que enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possuntnec hiis, qui adsunt, approbari."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:3)
Ex quo enim illos approbaveris, de illis mala suspicari nondebes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 76:5)
Et Seneca in epistolis dixit, "Nichilest stultius quam famam captare tristitie et lacrimas approbare;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 78:7)
Quæ in aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt,nec ab his, qui adsunt, approbari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 14:3)
«Nihil tibi intersit, an affirmes, an jures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:24)
"Nihil est stultius quam famam captare tristitiæet lacrimas approbare;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION