라틴어 문장 검색

Qui postquam ad eum pervenerunt et ante suggestum eius constiterunt, 'non vestra' inquit 'sponte vos certo scio, sed illius scelerati vestri imperatoris impulsu et imperio coactos cives et optimum quemque nefarie consectari.
(카이사르, 아프리카 전기 44:7)
Avienus tribunus militum X legionis navem [ex] commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque 'Maxime vellem' inquit 'homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent.
(카이사르, 아프리카 전기 54:2)
Postero die divina re facta contione advocata in conspectu oppidanorum milites collaudat totumque exercitum veteranum donavit, praemia fortissimo cuique ac bene merenti pro suggestu tribuit, ac statim inde digressus Rebilo proconsule cum III ad Thapsum legionibus et Cn.
(카이사르, 아프리카 전기 86:5)
Aquilas et signa habuit XIII legionum;
(카이사르, 히스파니아 전기 7:6)
Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur, cum levi armatura milibus sex;
(카이사르, 히스파니아 전기 30:1)
signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae VIIII. L.
(카이사르, 내란기, 3권 99:6)
Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 25장4)
Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 3장6)
procul igneus horror thoracum, gladiosque tegat vagina minaces stent bellatrices aquilae saevique dracones.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:126)
lictori cedunt aquilae ridetque togatus miles et in mediis effulget curia castris.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
Parvos non aquilis fas est educere fetus ante fidem solis iudiciumque poli.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:1)
cognata potestas excepit Tyrio venerabile pignus in ostro lustravitque tuos aquilis victricibus ortus miles et in mediis cunabula praebuit hastis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:6)
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum colla levant, multusque tumet per nubila serpens iratus stimulante Noto vivitque receptis flatibus et vario mentitur sibila tractu.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:53)
Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit expertas horrens aquilas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:141)
conveniunt aquilae cunctaeque ex orbe volucres, ut Solis mirentur avem;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:213)

SEARCH

MENU NAVIGATION