라틴어 문장 검색

cum enim Romulus contra Sabinos bella tractaret et Tarpeio cuidam dedisset arcem tuendam, filia eius Tarpeia aquatum profecta in hostes incidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3483)
his adiungit hylam Hylas puer, Thiodamantis filius, ob speciem Herculi fuit carissimus, quem secutus navigantem cum Argo- nautis, in finibus Ioniis iuxta Moesiam apud fontem Caici amnis cum aquatum isset, a nymphis raptus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 431)
Horatius "scri- beris Vario fortis" pro 'a Vario'. Hylas autem socius Herculis fuit, qui aquatum profectus, raptus est a nymphis in Mysia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 62)
aqvantur aquam hauriunt ex vicino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1931)
non enim sustinent sed alio modo remigant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:5)
statimne nos vela facere an quasi e portu egredientis paululum remigare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:3)
Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt longius aut credunt caelo adventantibus Euris, sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, excursusque breves temptant et saepe lapillos, ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, tollunt, his sese per inania nubila librant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:1)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 19:2)
"nec te, quod classis centenis remiget alis, terreat:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 627)
"nam gemina est sedes turpem sortita per amnem, turbaque diuersa remigat omnis aqua."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 732)
ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 538:1)
suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent et notari oculis, si qui forte adustioris coloris ut ex recenti via essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 688:1)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 484:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION