라틴어 문장 검색

Tollere haec aranea Quantum est laboris?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.17)
Vela colorati qualia Seres habent, Vel pede quod gracili deducit aranea filum, Cum leve deserta sub trabe nectit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 146)
At medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:11)
hunc videas lascivas praepete cursu venantem tunicas, avium quoque versicolorum indumenta novis texentem plumea telis, illum pigmentis redolentibus et peregrino pulvere femineas spargentem turpiter auras, omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, sensibus in quinque statuens quae condidit auctor, auribus atque oculis, tum naribus atque palato quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 180)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)
Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa , velut retibus implicata teneantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:2)
videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:3)
"simul ora recurvo ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis exagitant zephyros et plumea pectora caedunt."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권190)
Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 6:2)
iussin columnis deici operas araneorum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 433)
nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus, ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 28)
araneas mihi ego illas servari volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 211)
verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior, mendicum malim mendicando vincere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 415)
ecferte huc scopas simulque harundinem, ut operam omnem araneorum perdam et texturam improbem deiciamque eorum omnis telas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 277)
ego hinc araneas de foribus deiciam et de pariete.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 298)

SEARCH

MENU NAVIGATION