라틴어 문장 검색

Quae cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 2:6)
Qui ubi iuvencam supervenit, certis signis comprehendere licet, quem sexum generaverit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 3:4)
atque ita postha[n]c rem temperauit, ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 3:3)
inter pyrricharum argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:1)
cenante rursus bos arator decusso iugo triclinium irrupit ac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsos accumbentis pedes ceruicemque summisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:2)
furibunda simul anhelans vaga vadit animam agens comitata tympano Attis per opaca nemora dux, veluti iuvenca vitans onus indomita iugi:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 636)
iamque caput quassans grandis suspirat arator crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:8)
Arator an terminum, id est circum terminum, et ambire dicitur pro circumire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:4)
Nullus ab Emathio religasset litore funem Navita, nec terram quisquam movisset arator, Romani bustum populi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:85)
Quo postquam partu Danaes et divite nimbo Ortum Parrhasiae vexerunt Persea pennae Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae, Et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen, Harpen alterius monstri iam caede rubentem, [A Iove dilectae fuso custode iuvencae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:21)
Vota tui breviter si vis cognoscere Marci, Clarum militiae, Fronto, togaeque decus, Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator, Sordidaque in parvis otia rebus amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV1)
Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat, Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV4)
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est et gener atque nepos, Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXI1)
Non per mystica sacra Dindymenes, Nec per Niliacae bovem iuvencae, Nullos denique per deos deasque Iurat Gellia, sed per uniones.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXXI1)
Inde salutatus picae respondet arator, Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION