라틴어 문장 검색

adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circum-fluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:6)
Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:3)
quippe cum ' lituus' sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo 'subcinctus lituo' videri potest?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 3:1)
utrumque enim pari forma et pariter incurvum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 10:1)
Hoc modo aedificia sustentata necessario habitatorem traxerunt, et portio terrae iisdem annexa necessario etiam poscebat ut incola is non esset mendicus aut tuguriaster, sed ex paulo opulentioribus qui familiam alere et aratrum in opere ponere posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:15)
Sunt tamen haec ligna accommodatissima e quibus fiant Mercurii politici, similia lignis incurvis quae bene navigiis extruendis conveniunt, iactationi destinatis, non autem aedibus quae immotae manent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:41)
Foeneratorem maximum esse Sabbathi violatorem, aratrum siquidem suum non cessare Sabbathis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 1:4)
Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob.
(불가타 성경, 호세아서, 10장11)
Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, levisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장7)
Incuruas uero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, leuisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:1)
Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, laevesque admodum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 3:1)
"I nunc, devotus aratris scinde solum positoque tuos mucrone sodales ad rastros sudare doce.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:121)
iam Bistoniis Haemoque nivali vastior expulsis Oriens squalescit aratris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:320)
nos terrorum expers et luxu mollior aetas deficimus queruli, si bos abductus aratro, si libata seges.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:47)
Herculei (sic fama refert) monstratur aratri semita, vel casus vomeris egit opus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus13)

SEARCH

MENU NAVIGATION