라틴어 문장 검색

nequaquam cum id accidit, ex libero suo arbitrio assequuntur, quod videlicet non minus contingeret eis etiam nihil inde praemeditantibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:16)
Et haec quidem liberi arbitrii diffinitio nullatenus in Deum cadit, sed in eos tantum qui voluntatem mutare, et in contraria possunt deflectere, ut videlicet in eorum sit potestate, id quod eligitur tam dimittere quam facere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:17)
Denique et nonnulli liberum ad hoc reduxerunt arbitrium, ut his tantum ipsi concedant quae et bene facere et male possunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:18)
caetera cum sint liberi arbitrii in utrumque possunt suam deflectere voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:21)
At vero qui diligentius liberum arbitrium inspexerit, nulli benefacienti hoc deesse dixerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:22)
Generaliter itaque ac verissime liberum arbitrium dicitur, cum quilibet quod ex ratione decreverit, voluntarie ac sine coactione adimplere valebit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:1)
Quae quidem libertas arbitrii tam Deo quam hominibus aeque indubitanter inest, quicunque tunc voluntatis facultate privati non sunt, atque his praecipue, ut diximus, qui jam omnino non possunt peccare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:2)
ita primum liberum arbitrium posse non peccare, novissimum non peccare posse. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:7)
Quorum petitioni cum pro sui reverentia nollem contradicere, posthabitis aliquantulum secularium litterarum studiis quasi ad interiorem animae phylosophiam me contuli dum eius, qui vere phylosophatus est in throno regni virtutes scribere proposui:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:2)
Sicque cum reverentia nominandus sanctus rex et martyr Edmundus integer et viventi simillimus ad praedictum locum est translatus, ubi adhuc in eadem forma expectat beatae resurrectionis gaudia repromissa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:2)
Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:3)
O quanta reverentia locus ille dignus existit, qui sub specie dormientis tantum Christi testem continet et in quo tantae virtutes fiunt et factae esse referuntur, quantas hac tempestate apud Anglos nusquam alibi audivimus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:2)
Nam quum aliquis videt aliquam aptam amori et suo formatam arbitrio, statim eam incipit concupiscere corde;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:17)
Quid enim homo posset possidere vel habere sub coelo, pro quo vellet tot subiacere periculis quot assidue videmus amantes ex libero arbitrio se subiugare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:4)
Quid enim mulier maius dare potest quam si suam personam alieno disponat arbitrio?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION