라틴어 문장 검색

De prosapia, genere, et adolescentia Washingtonii, satis hujusce operis parte priore dictum arbitror.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.3)
cui quidem vehementer satis facio rebus omnibus, ut arbitror, etiam Memmio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 2:3)
Sin ea est causa retinendi apud vos Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe, Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 222)
nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, cum ea tu sermonem nec ioco nec serio tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 225)
Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane satis explicata recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 4:1)
de gratia et de ope, quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 11A 1:2)
nec Lacedaemonios dubitare arbitror quin ipsi sua maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei et iustitiae tuae, et ego, qui te optime novissem, non dubitavi quin tibi notissima et iura et merita populorum essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 28a 1:1)
Nos autem universae philosophiae vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:3)
Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:1)
satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 3:2)
Satisque doleo, quod hortaris sponte - currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:2)
sed hoc non liquet neque satis cogitatumst, utram potius harum mihi artem expetessam, utram aetati agundae arbitrer firmiorem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 13)
At ego quamquam eximie fatigatus et refectione virium vehementer indiguus et prorsus fame perditus, tamen familiari curiositate attonitus et satis anxius, postposito cibo qui copiosus aderat, inoptabilis officinae disciplinam cum delectatione quadam arbitrabar.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:3)
numquam res equidem Troiae victas satis mature 'equidem' dixit, id est ego quidem Troiam te vivo victam non arbitror, quantum est in opinione mea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4711)
populo autem et Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari posse arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION