라틴어 문장 검색

Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:1)
si in agris meis arbusta succidere uelim Deinde:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 13:1)
Beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia laborent !
(세네카, 행복론, Liber IV 65:2)
Oeneae vindex sic ille Dianae erectus saetis et aduncae fulmine malae, cum premeret Pelopea phalanx, saxa obvia volvens fractaque perfossis arbusta Acheloia ripis, iam Telamona solo, iam stratum Ixiona linquens te, Meleagre, subit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권190)
nec mole liquenti contentus carpit putres servantia ripas arbusta annosasque trabes eiectaque fundo saxa rotat, stat pugna impar amnisque virique, indignante deo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권209)
quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 176:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION