라틴어 문장 검색

Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare".
그러니 야포로 사람들을 보내어 베드로라고 하는 시몬을 불러오너라. 그는 바닷가에 있는 무두장이 시몬의 집에 묵고 있다.’ (불가타 성경, 사도행전, 10장32)
Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: "Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,
그는 천사가 자기 집 안에 서서 이렇게 말하는 것을 보았다고 우리에게 이야기하였습니다. ‘야포로 사람들을 보내어 베드로라고 하는 시몬을 데려오게 하여라. (불가타 성경, 사도행전, 11장13)
Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.
그 소동이 가라앉은 뒤에 바오로는 제자들을 불러오게 하여 그들을 격려한 다음, 작별 인사를 하고 마케도니아로 가려고 길을 떠났다. (불가타 성경, 사도행전, 20장1)
Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: " Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te ",
바오로가 의로움과 절제와 다가오는 심판에 관하여 설명하자 펠릭스는 두려움에 사로잡혀, “이제 그만 가 보시오. 기회가 되면 다시 부르겠소.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 24장25)
simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo.
그러면서도 바오로가 자기에게 돈을 주기를 바라는 마음도 있어서, 바오로를 자주 불러내어 이야기를 나누었다. (불가타 성경, 사도행전, 24장26)
aut: " Quis descendet in abyssum? ", hoc est Christum ex mortuis revocare.
또 말합니다. “‘누가 지하로 내려가리오?’ 하지 마라.” 이 말씀은 그리스도를 죽은 이들 가운데에서 모시고 올라오라는 것입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 10장7)
sed Dīdō omnia cognōvit; Aenēam arcessit et ‘perfide,’ inquit, ‘tūne parās tacitus discedere ā meā terrā?
그러나 Dido는 모든 것을 알아챈다; Aeneas를 불러서 말한다. '불신한 자여, 당신은 조용히 우리 땅으로부터 떠날 준비를 합니까? (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō22)
Cupīdinem arcessit et ‘tū, cāre, fīlī,’ inquit, ‘amōrem in pectoribus hūmānīs excitāre potes.
그녀는 Cupid를 불러서 말한다. '너 사랑스런 아들아, 너 사람의 마음 깊은 곳에 사랑을 불러일으킬수 있다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Fābula trīstis10)
Cincinnātum ad urbem statim arcessite.’
Cincinnatus를 도시로 즉시 불러라.' (옥스포드 라틴 코스 1권, Cincinnātus26)
Nec tamen hic sue conversionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophie studio revocavit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat statim more solito publicas exercuit scolas.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 3:3)
Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum conversationem multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret, imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum sibi vendicaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 2:1)
Sed duo erant que eum maxime a turpi suspicione revocabant, amor videlicet neptis, et continentie mee fama preterita.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:8)
Obscure quaedam dicta densissimam caliginem obducunt, quod totum provisum esse divinitus non dubito, ad edomandam labore supebiam, et intellectum a fastidio revocandum, cui facile investigata plerumque vilescunt. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:5)
Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes vigilantiores et cautiores simus, etsi eos ad salutem revocare non possumus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:14)
In vanum ergo laboras, quia mundus universus me non posset ab isto proposito revocare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION