라틴어 문장 검색

fletus tam cleri quam populi plurimus auditus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:5)
Eodem die quo rex Baldewinus humatus est, et Arnolfus patriarcha coepit aegrotare, clerus et populus tam rudis Ecclesiae tanto rege ac defensore viduatus, de regis restitutione agere coeperunt, dicentes non utile esse consilium ut rege ac defensoris solatio locus et gens diu careret, et locus et terra a nullo defensa periret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:1)
Mortuo Rege Baldewino et Arnolfo patriarcha, Baldewino quoque in regem uncto, Germundus, vir bonae conversationis, ab omni clero et populo in patriarcham eligitur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:9)
Tunc temporis ecclesiae Mediolanensis Angelbertus archiepiscopus regebat.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 112)
Archiepiscopus respondit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 118)
Bone archiepiscope, quid debet facere homo de inimicum suum?
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1116)
Archiepiscopus respondit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1122)
Mane autem facto, coligit imperator sapientes, prout si subito poterant, conflictum habentes de hac verba contra archiepiscopus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1129)
Archiepiscopus eorum praesentia dixit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1130)
Anspertus Mediolanensis archiepiscopus mandans ei per archidiaconum suum, ut reddat corpus illud;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 176)
Pippinus secundum morem Francorum electus est ad regem et unctus per manum sanctae memoriae Bonefacii archiepiscopi et elevatus a Francis in regno in Suessionis civitate.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 750 10:2)
Et domnus Bonefacius archiepiscopus in Frisiae nuntians verbum Domini et praedicando martyr Christi effectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 754 13:3)
Domnus rex Carolus venit ad Corbonacum villam, ibique venientes Wilcharius archiepiscopus et Folradus capellanus cum aliis episcopis ac sacerdotibus, Warinus et Adalhardus comites cum aliis primatibus, qui fuerunt Carlomanni;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 771 49:3)
Et inde revertente domno Carolo rege, Mediolanis civitate pervenit, et ibi baptizata est filia eius domna Gisola ab archiepiscopo nomine Thoma, qui et ipse eam a sacro baptismo manibus suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 79:3)
Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION