라틴어 문장 검색

Ecclesiae frequenter debet limina visitare ibique assidue officia celebrantes libenter audire divina, licet quidam fatuissime credant se satis mulieribus placere si ecclesiastica cuncta despiciant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:33)
clericus enim ecclesiasticis tantum debet vacare ministeriis et omnia carnis desideria declinare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:8)
Attenuat etiam amorem blasphemia in Deum vel suos sanctos illata et ecclesiasticae religionis irrisio et elemosynarum studiose pauperibus facta detractio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:11)
Clericus enim adeo nullus invenitur generosus vel tanta prosapia clarus, si amoris noscatur vacare ministeriis et carnis voluptatibus inservire, qui ecclesiasticos facile consequatur honores;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:3)
Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:24)
Itaque in dignitatibus vel officiis, maxime ecclesiasticis, magna cautio adhibenda est;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:33)
Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:15)
Idem vero Dagobertus, cum adhuc Pisanus esset episcopus, ab Urbano Romanorum summo pontifice in Hispaniam directus in legationem Christiani cultus et religionis, honorifice ab rege, Alfonso nomine, susceptus est, et ab omnibus episcopis et archiepiscopis regni illius in obedientia et charitate quin et muneribus pretiosis ac magnificis, tam in auro quam in argento et ostro ab [0572D] ipso rege cunctisque primoribus ditatus et honoratus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:2)
ac leones duos domitos et sibi gratissimos, imperatori pro munere misit per Gerhardum archiepiscopum, et episcopum de Barcinona, ad confirmandum foedus et amicitiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:2)
Adfuerunt pariter in eodem concilio Engelhardus episcopus Lauduni, similiter et episcopus Placentiae, episcopus de Tarsa, episcopus de Mamistras aliique episcopi et archiepiscopi ad decem et octo computati;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:7)
Jam sic Evermero ultro et absque spe ulla honore patriarchatus privato, tam regis quam Arnolfi cancellarii et totius Ecclesiae electione clericus quidam, Gobelinus nomine, subrogatur, et Evermerum Caesareae Cornelii, quae nuper pastore viduata erat, archiepiscopum fieri ab omnibus acclamatum [0678A] est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:2)
Et alibi in Ecclesiastico legitur,"Pocior diligendus est fur quam assiduus in mendacio."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:15)
Et in Ecclesiastico dicitur, "Cor ingrediens duas vias non habebit tequiem,et pravi cordis nullis scandalizabitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 41:9)
Unde Salomo in Ecclesiastico:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:10)
Tunc temporis ecclesiae Mediolanensis Angelbertus archiepiscopus regebat.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION