라틴어 문장 검색

Tres sunt negotiorum partes, praeparatio, consultatio sive examinatio, et perfectio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:7)
In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:20)
Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장29)
Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:2)
iam qui aedificare velint, fabros et architectos advocent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 4:1)
cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 3:2)
iam vero longa principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series et multarum divisionum ostentatio et mille argumentorum gradus, et quidquid aliud aridissimis Hermagorae et Apollodori libris praecipitur, in honore erat;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 3:1)
nec multo post libertus Onomastus nuntiat expectari eum ab architecto et redemptoribus, quae significatio coeuntium iam militum et paratae coniurationis convenerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장2)
deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:2)
Isti vero ad quos erit tota disputatio sequens, asserentes auctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dipendere velut artifex inferior dependet ab architecto, pluribus et diversis argumentis moventur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:2)
Cum multi Severo Cassio accusante absolverentur, et architectus fori Augusti expectationem operis diu traheret, ita iocatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 9:1)
Si duri puer ingeni videtur, Praeconem facias vel architectum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LVI7)
iterum paremus quia iam semel paruerat praeparatione navigiorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 57713)
qui sese in bella sequantur in expeditionem et bellicam praeparationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5471)
instructi ferro bona prooeconomia et rei futurae praeparatio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1241)

SEARCH

MENU NAVIGATION