라틴어 문장 검색

neque ego sum nostri moris ignarus oblitusve eorum, qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum datum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 88:1)
Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 13:4)
placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec sumenda sollicite;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 6:1)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
Cedo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha, ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3144)
supra autem cerviculam eius coagmentata arcula sustinet caput machinae, qui graece κανω`ν μουσικόσ appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장7)
e modiolis autem fistulae sunt continentes coniunctae pnigeos cervicibus pertinentesque ad nares, quae sunt in arcula.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장16)
in quibus asses sunt ex torno subacti et ibi conlocati, qui, cum recepit arcula animam, spiritum non patientur obturantes foramina rursus redire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION