라틴어 문장 검색

Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam;
르우벤의 자손들과 가드인들과 므나쎄 반쪽 지파에는, 방패와 칼을 들고 활을 쏘며 군사 훈련을 받아 전쟁에 나갈 수 있는 용사가 사만 사천칠백육십 명 있었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 5장18)
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.
울람의 아들들은 활을 잘 쏘는 힘센 용사였는데, 그들에게는 백오십 명이나 되는 많은 아들과 손자가 있었다. 이들이 모두 벤야민의 자손이다. (불가타 성경, 역대기 상권, 8장40)
tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin:
그들은 좌우 양손으로 돌팔매질도 하고 화살도 쏠 수 있는 궁수로서, 벤야민 출신 사울의 일족이다. (불가타 성경, 역대기 상권, 12장2)
malogranata quoque quadringenta et serta duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis sertis iungerentur, quae protegerent globos capitellorum columnarum.
그 두 그물에 달린 석류들, 곧 기둥 꼭대기의 둥근 두 기둥머리에 씌운 각 그물에 두 줄로 매단 석류 사백 개를 만들었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 4장13)
de Beniamin autem robustus ad proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia;
벤야민 집안에서는 용사 엘야다와 그가 거느린, 활과 작은 방패로 무장한 그의 부하 이십만, (불가타 성경, 역대기 하권, 17장17)
Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
우찌야는 전군에 작은 방패와 창과 투구와 갑옷과 활과 팔맷돌들을 마련해 주었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 26장14)
statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis.
그래서 나는 백성을 칼과 창과 활로 무장시켜, 씨족별로 성벽 뒤 낮은 빈 터에 배치하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 4장7)
Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae.
그날부터 나의 부하들 가운데에서 반은 일을 하고, 반은 창과 방패와 활과 갑옷으로 무장하였다. 그리고 수령들은 성벽을 쌓고 있는 유다의 온 집안 뒤에 자리를 잡았다. (불가타 성경, 느헤미야기, 4장10)
Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella;
그런데 저 아시리아인들은 무력이 넘쳐나, 말과 기병으로 우쭐대고 보병의 위세로 뽐내며, 방패와 창과 활과 투석기에 희망을 겁니다. 저들은 당신께서 전쟁을 쳐 없애 버리시는 주님이심을 모릅니다. (불가타 성경, 유딧기, 9장7)
Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum.
그가 쇠 무기를 피하면 구리 화살이 그를 꿰뚫고 (불가타 성경, 욥기, 20장24)
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
내 명예는 나와 함께 늘 새롭고 내 손의 활은 젊음을 유지하리라.’ (불가타 성경, 욥기, 29장20)
Nonne iterum gladium suum exacuit arcum suum tetendit et paravit illum?
그런데도 악인은 여전히 칼을 갈고 활을 당기어 겨누는구나. (불가타 성경, 시편, 7장13)
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas super nervum ut sagittent in obscuro rectos corde.
보라, 악인들이 활을 당기고 화살을 시위에 메겨 마음 바른 이들을 어둠 속에서 쏘려 한다. (불가타 성경, 시편, 11장2)
qui docet manus meas ad proelium et tendunt arcum aereum brachia mea.
내 손에 전투를 익혀 주시고 내 팔이 청동 활을 당기게 하셨네. (불가타 성경, 시편, 18장35)
Quoniam pones eos dorsum arcus tuos tendes in vultum eorum.
당신께서 그들을 도망치게 하시고 당신 활로 그들의 얼굴을 겨누시겠기 때문입니다. (불가타 성경, 시편, 21장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION