라틴어 문장 검색

ita totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia perseuerauit.
(아풀레이우스, 변명 2:6)
Italiam fato profugus venit Litora, et aeque in sexto libro:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 7:2)
Rex Scotiae ex altera parte hoc facere constanter recusavit, dicens se pro sua parte de titulo Perkini iudicem non esse competentem, verum se eum recepisse ut supplicem, protexisse ut profugum, cum sanguinea sua desponsasse, atque armis suis iuvasse, cum crederet eum verum principem fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:23)
Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장26)
Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장7)
congressum profugum captum vox nuntiat una rumoremque sui praevenit laurea belli.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:10)
"Quid turpes iam mente fugas, quid Gallica rura respicitis Latioque libet post terga relicto longinquum profugis Ararim praecingere castris?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:104)
hic cunctis optata quies, hic sola pericli turris erat clipeusque trucem porrectus in hostem, hic profugis sedes adversaque signa furori, servandis hic castra bonis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:134)
insultant omnes profugo pacataque laetum invitant ad prata pecus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:83)
praedonem lembo profugum ventisque repulsum suscepit merito fatalis Tabraca portu expertum quod nulla tuis elementa paterent hostibus, et laetae passurum iurgia plebis fracturumque reos humili sub iudice vultus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:187)
deinde intumescente motu profugus repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장3)
incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, parvulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui manebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장6)
quippe anno quo Germaniae descivere sacerdos apud aram Vbiorum creatus ruperat vittas, profugus ad rebellis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장5)
temptatoque feminae imperio, cui nomen Erato, eaque brevi pulsa, incerti solutique et magis sine domino quam in libertate profugum Vononen in regnum accipiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장5)
erat inter Gotones nobilis iuvenis nomine Catualda, profugus olim vi Marobodui et tunc dubiis rebus eius ultionem ausus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION