라틴어 문장 검색

vivax flamma viget, seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio, seu pinus piceam fert alimoniam, seu ceram teretem stuppa calens bibit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae5)
arsit enim scintilla odii de fomite zeli et dolor ingenium subitus conflavit iniquum, viderat argillam simulacrum et structile flatu concaluisse Dei, dominum quoque conditioni 1 inpositum, natura soli pelagique polique ut famulans homini locupletem fundere partum nosset et effusum terreno addicere regi.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 159)
udo sub robore vivit stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas est vapor, et toto descendit corpore pestis, nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 26:2)
Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:3)
"argilla quidvis imitaberis uda;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 23)
quem crebro melius infigit 3 et argilla simulacris et cera picturis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 5:5)
Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:3)
id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 81:2)
alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 64:1)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
eaeque struantur argilla cum capillo subacta, supraque conlocentur tegulae bipedales, quae sustineant pavimentum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장10)
earumque camararum superiora coagmenta ex argilla cum capillo subacta liniantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장16)
insuper vero argilla cum capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis omnino non possit ei machinae nocere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장2)
in stuppam semina quae cum conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION