라틴어 문장 검색

quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione , cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique non possimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:1)
utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest, quorum primum ab autoritate Phylosophi assummatur de suis Politicis. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:5)
Et simili argumento probabitur esse KD ad SD in eadem ratione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 37:12)
& vis qua harum una attrahet alteram erit etiamnum (per argumentum superius) in eadem illa distantiae quadratae ratione inversa. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 36:14)
eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:7)
Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, Eodem, inquit, simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 7:1)
alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:10)
Simili argumento si particularum vires centrifugae sint reciproce in duplicata ratione distantiarum inter centra, cubi virium comprimentium erunt ut quadrato-quadrata densitatum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 46:1)
post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:1)
Et simili argumento velocitas, qua arcus QR describitur, est in dimidiata ratione ipsius SQ reciproce.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 8:7)
Qui nec etiam dixit non esse ratiocinandum de fide, nec humana ratione ipsam apud Deum habere meritum, ad quam non tam divinae auctoritatis inducit testimonium, quam humanae rationis cogit argumentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:9)
Nam huic nostrae scientiae finis proponitur, ut inveniantur non argumenta sed artes, nec principiis consentanea sed ipsa principia, nec rationes probabiles sed designationes et indicationes Operum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 16:1)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Sed si diligenter ipsos quoque philosophos revolvamus, praecipue vero Aristotelem adeo in rationibus argumentorum discretum ut inde Peripateticorum, id est dialecticorum princeps, dici mereretur, inveniemus apud eos, qualiter pseudophilosophos refellere possimus, et eorum non rationes, sed sophismata dissolvere, quibus de providentia Dei adeo simplicium fidem perturbare solent, ut non solum bona, verum etiam mala necessario provenire astruant, nec ullatenus a nobis peccata posse vitari, sed necessario unumquemque quod deliquerit committere, cum et hoc videlicet a Deo constet provisum esse, cujus providentiam constat nullo modo falli posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:5)
Et nos ergo humanarum gladio rationum, quibus nos tam philosophi quam haeretici impetunt, in eos converso, eorum robur aciesque argumentorum suorum in Domino dissipemus, ut jam minus simplicitatem fidelium aggredi praesumant, cum de his confutati fuerint, de quibus praecipue impossibile eis videtur responderi de diversitate personarum in una et individua penitus ac simplici divina substantia, et de generatione Verbi seu processione Spiritus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION