라틴어 문장 검색

genva labant proceleumaticus est, quem, ut supra diximus, sic semper ponit, ut cogi possit in dactylum, ut 'genua labant', et arietat in portas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4321)
est autem in hoc loco Homerum secutus, hoc tantum differt, quod ille per utramque portam somnia exire dicit, hic umbras veras per corneam, per quas umbras somnia indicat vera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8932)
unde cornea vera fingitur porta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 89315)
et sic est positus, ut "genua labant", item "arietat in portas".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 967)
corneae sane faces, quae quasi diutissime luceant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 292)
velut ibes maximam vim serpentium conficiunt, cum sint aves excelsae cruribus rigidis corneo proceroque rostro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:4)
Deinde eius germanum cornibus conitier, In me arietare, eoque ictu me ad casum dari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 66:3)
deinde eius germanum cornibus conitier, in me arietare, eoque ictu me ad casum dari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 66:3)
"neque enim mihi cornea fibra est."
(페르시우스, 풍자, satire 135)
Quae cum abdidisset cornea corpus domo Nec ullo pacto laedi posset condita, Venit per auras cornix et propter volans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.4)
Qui latus argueret, corneus arcus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 843)
Ritu quoque cincta Dianae falleret et posset credi Latonia, si non corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:5)
Quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae natis in corpore pennis adlevat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit versasque per aera mittit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 53:1)
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1121)
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION