라틴어 문장 검색

Nam eamdem in mulo sedentem sex confixerunt sagittis, versus montana fugientem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:10)
Erant autem juxta muros lancearum hastae positae et erectae, in quibus confixi qui [0490D] corruerant, alii a saxis de muro cadentibus oppressi et semineces facti, aliqui mortui sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:3)
Ignis itaque ut haesit terrae, arreptis herbis aridis et frondibus siccis veprium, statim vires in altitudine et amplitudine acquisivit, et sic a vento suscitata nebula, fumus concrevit tenebrosus, solummodo oculos fidelium obumbrans, et aspectum impediens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:14)
Turcopoli itaque, gens impia et dicta Christiana nomine non opere, qui et Turco patre et Graeca matre procreati, videntes viros sibi inter manus oblatos, subito irruerunt in eos, Baldewinumque, qui Hugonem aliquantulum praecesserat, ut aiunt, sagittis confixerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:6)
Nam Christiani non solum Turcos vel Sarracenos occisos, verum etiam canes arreptos et igni coctos comedere non abhorruerunt prae inopia, quam audistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:8)
quorum alter a juvene immoderato hasta confixus, mox spiritum exhalavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:3)
Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt, clavosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleverunt, et omni fomentorum ignis genere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:1)
infantes, adhuc sugentes, per plantam pedis e sinu matris aut cunabulis arreptos muris vel ostiorum liminibus allidentes, fractis cervicibus, alios armis trucidabant, alios lapidibus obruebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:3)
Et jam inter plurimas sagittas incaute remissas, decem sagittis ejusdem Gerhardi corpus confixum et vulneratum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:14)
Et subito arreptis bipennibus, securibus et ferreis ligonibus, oppositam turrim fortiter cavantes infregerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:9)
Deinde alter ammiraldus, dum subito ipsum regem Christianorum impeteret, mox equus illius [0603D] trans cervices hasta regis confixus est, quae ipsum etiam ammiraldum eodem ictu et impetu trans pectus et jecur viriliter perforavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:3)
Interdum Turci in castra repentino impetu advolantes, et Christianos milites lacessentes, sagittis eos confixerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:5)
Ubi insidiis Turcorum circumventi et sagittis lacessiti ac confixi, parum repugnantes prae lassitudine et onere praedarum angustiaque locorum, ad septingentos perierunt, spolia omnia et praedas Turcorum, licet inviti, illic relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:4)
sed nequaquam vitae reservati, ad trecentos ibidem sagittis confixi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:7)
ipse vero arcu Baleari arrepto, supra centum et [0635B] quinquaginta Sarracenos mortifero vulnere exstinctos percussit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION