라틴어 문장 검색

Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:2)
DIE sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime vapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicente deductum abducit atque a suo contubernio (hoc enim mihi videbatur) sarcinis propriis onustum et prorsum exornatum armatumque militariter producit ad viam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:1)
Cui Karolus respondens et arridens ait:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:6)
Ad haec illa, arridens et gaudens atque affirmans:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:5)
Coeperat verberari et non meruisse ut vapulet, nihil mali, nihil sceleris admisisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 7:1)
Postremo vociferari inter vapulandum incipit , neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 7:2)
Peribo, si non fecero, si faxo, vapula';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 9:3)
Flavius, Anni filius, aedilis, id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 7:2)
Verum si fortuna in tantum arrisisset ut in principio motus Cornubiensis adesse ei contigisset, ante hoc tempus eum Westmonasterii coronatum iri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:4)
Namque maius minore maius est et minus maiore minus est, et utraque non eisdem vocabulis, quemadmodum secundum aequalitatem dictum est, sed diversis distantibusque signata sunt, ad modum discentis scilicet vel docentis vel caedentis vel vapulantis vel quaecunque ad aliquid relata aliter denominatis contrariis comparantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De relata ad aliquid quantitate. 2:2)
— Tum illa paulisper arridens:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:3)
humani qualis simulator simius oris, quem puer adridens pretioso stamine Serum velavit nudasque nates ac terga reliquit, ludibrium mensis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:182)
scindere nunc alia meditatur ligna securi fascibus et tandem vapulat ipse suis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:3)
crinitos inter famulos pubemque canoram orbatas iubet ire nurus nuperque peremptis adridere viris.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:116)
ille coruscanti clipeo te saepe volentem sustulit adridens et pectore pressit anhelo intrepidum ferri galeae nec triste timentem fulgur et ad summas tendentem brachia cristas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION