라틴어 문장 검색

Audet quippe inpudenter etiam crescere citius, quam putatur.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:14)
Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius quam aetatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 5:1)
Nam capitalis ille hostis meus non solum me falso et impudenter criminatus est, quod persona ficta et supposititia essem, mihi nomina imponens contumeliosa ut mundo illuderet, verumetiam ut reditus meus in Angliam prohiberetur, amplas obtulit pecuniarum summas quibus principes apud quos receptus fueram, aut saltem eorum ministros, corrumperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:21)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt".
(불가타 성경, 말라키서, 3장15)
Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 1:8)
adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multo arrogantius factum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 79장 1:1)
uerum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:2)
Nulla etenim conditio delinquentis formidolosior, quam impudenter et sine Dei timore quicquid libet agentis.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:9)
Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:41)
Melius est non habere, quod tribuam, quam impudenter petere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:11)
Non inpudenter vita quod relicum est petit, Cum fama quod satis est habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX15)
studiis florentem ignobilis oti id est artis poeticae, quam otium ignobile appellavit, nequid de se videretur arrogans dicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5636)
"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
sed plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:1)
aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferior - ita enim loquebantur - dicendo fieri superior posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION