라틴어 문장 검색

Ergo ex hac infinita,' inquit, 'licentia haec summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque mentes evadant civium, ut, si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:5)
quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:9)
ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 10 6:8)
qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter, ἀκοινονοήτωσ solet scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 14:8)
quod enim nondum senatus censuit nec populus Romanus iussit, id adroganter non praeiudico neque revoco ad arbitrium meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:5)
quos ipsi adhuc satis adroganter Allobroges equitatusque omnis, qui eo praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu sustineri facilius posse confidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13a 1:1)
Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, quae tu vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:1)
iste sane adroganter quod commodum fuit respondit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:2)
Nam adhuc nec suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, et tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:1)
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi Fecunda novies artium peperit chorum, Quamvis in ipsa paene natus sim schola Curamque habendi penitus corde eraserim Et laude invicta vitam in hanc incubuerim, Fastidiose tamen in coetum recipior.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.8)
est enim res difficilis ardua fastidiosa, et quae cos a quibus contemnitur invicem contemnat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 5:2)
Sprevit, quod solum potuit tantis opibus publice oblatis arrogantius facere, quam si accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 9:2)
Placuit aere signari omnes honores fastidiosissimi mancipii, quosque repudiasset quosque quantum ad decernentes pertinet gessit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:3)
huc frequens caementa demittit redemptor cum famulis dominusque terrae fastidiosus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 111)
fastidiosam desere copiam et molem propinquam nubibus arduis, omitte mirari beatae fumum et opes strepitumque Romae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 293)

SEARCH

MENU NAVIGATION