라틴어 문장 검색

arteria est conceptaculum spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo plus spiritus est, minus sanguinis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 10:1)
σφυγμόσ autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non arbitraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 11:1)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo vacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium177)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장20)
Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui vel capitis vel arteriae dolores habere consuerunt, vel quoslibet alios oris adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장4)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장27)
iuncta enim est venae arteria, his nervi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장60)
At arteria incisa neque coit neque sanescit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장62)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine vel ex lassitudine vel ex aestu aliave re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장3)
Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fovere inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장60)
In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas vocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장5)
alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장8)
Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad ventriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장9)
Quibus cum diversae viae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장11)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsu-mimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION