라틴어 문장 검색

Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.
데메트리오스와 그의 동료 장인들은 누구를 걸어 송사할 일이 있으면, 법정이 열려 있고 지방 총독들도 있으니 당사자들끼리 고소하십시오. (불가타 성경, 사도행전, 19장38)
De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt,
이 구원에 관해서는 여러분이 받을 은총을 두고 예언한 예언자들이 탐구하고 연구하였습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장10)
De te dixit cor meum: “ Exquirite faciem meam! ” Faciem tuam, Domine, exquiram.
“너희는 내 얼굴을 찾아라.” 하신 당신을 제가 생각합니다. 주님, 제가 당신 얼굴을 찾고 있습니다. (불가타 성경, 시편, 27장8)
Haec philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:45)
Sicut laus operis in artificem retorquet laudem, ita et rerum Creator per creaturam suam laudatur, et quanto sit excellentior ex ipsa operis conditione monstratur. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:47)
Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:3)
Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur (Eccli.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:5)
idcirco nil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta Christiana credulitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:8)
Aes quidem est inter creaturas, in quo artifex operans, et imaginis regiae formam exprimens, regium facit sigillum, quod scilicet ad sigillandas litteras, cum opus fuerit, cerae imprimatur [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:2)
XVI. Sed et si quis illam philosophicam Platonicae rationis considerationem altius inspiciat, quae videlicet de Deo opifice ad similitudinem quamdam solertis opificis vel artificis agit, praemeditantis scilicet et deliberantis ea quae facturus est, ne quid inconvenienter componat, et prius singula ratione, quam opere formantis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:1)
Tanto autem major est earum concordia, quanto amplius uno eodemque penitus semper principio manant, et earum artifex a multiplicitate ac diversitate recedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:10)
Ergo, quis sit dignior, exquisita debetis veritate cognoscere et propria sibi iura servare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:8)
Quoniam tamen ex his, quae mecum adinvicem contulistis, vos plurimum exercitatos in amoris doctrina cognosco, super quodam amoris negotio vestrum exquiro consilium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 40:1)
Sed quamvis in tanta simus audacter et improvide tempestatis unda prolapsi, de novo tamen amore cogitare non possumus vel alium liberationis modum exquirere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:6)
Et apprehenso accipitre simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret, tale promeruit audire responsum:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION