라틴어 문장 검색

Fit in assem summa sortis et usurarum triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:2)
Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,in quo sunt scripula CCXXXXVIII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 12:4)
Tricies triceni fiunt DCCCC.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:4)
His utrisque summis semper singulos asses adicito, qui efficiunt extremos ordines, quos vocant angulares.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:3)
His summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 3:2)
Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque ordine consummatis numerum seminum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 4:1)
Denique quotcunque pedum spatia facienda censueris,totam partem longitudinis et latitudinis duces, et praedictos asses adicies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 5:1)
itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 5:3)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
denis in diem assibus animam et corpus aestimari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장7)
atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장3)
adiecta ingens luntrium vis, tricenos quadragenosque ferunt, armamenta Liburnicis solita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장3)
uenationes editae per dies quinque ac nouissime pugna diuisa in duas acies, quingenis peditibus, elephantis uicenis, tricenis equitibus hinc et inde commissis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 3:1)
Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules designatos circum prouincias exercitusque dimisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:3)
ex nocturno uisu etiam stipem quotannis die certo emendicabat a populo cauam manum asses porrigentibus praebens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION