라틴어 문장 검색

Aspice, quam certo videar non ligneus ore Nec devota focis inguinis arma geram, Sed mihi perpetua numquam moritura cupresso Phidiaca rigeat mentula digna manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII4)
Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi librum, in quo exposuit dicendi artis omnium superiorum, et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:4)
quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus aspicere non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 4:2)
A latere aestiva cryptoporticus in edito posita, quae non adspicere vineas sed tangere videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:1)
Symis autem aspiciens per rimas arborum vidit hominem et ascendit sursum, ut faleret eum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 9. Reginae tertia historia: Simia 1:20)
apertisque, ut sibi uidebatur, oculis, aspexit, detecto domus culmine, fusam desuper lucem omnia repleuisse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:11)
Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britanni, Per uarias gentes, per freta, perque uias, Urbem Romuleam uidit, templumque uerendum Aspexit Petri mystica dona gerens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:6)
Vide amabo si non, qutun adspicias, os impudens Videtur:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 171)
quod si hoc idem ex aeternis tenebris contingeret ut subito lucem aspiceremus, quaenam species caeli videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 96:2)
tantus enim cursus verborum fuit et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tamquam in aliquam locupletem ac refertam domum venerim, non explicata veste neque proposito argento neque tabulis et signis propalam conlocatis, sed his omnibus multis magnificisque rebus constructis ac reconditis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 161:2)
externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:8)
at faciem quom aspicias eorum, hau mali videntur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 26)
Per planum ideo adieci, qui altitudines longissime aspicimus, quippe qui et caelum videmus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 15:3)
Egredior, qualesque in imagine somni visus eram vidisse viros, ex ordine tales adspicio noscoque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:9)
Et conversus Deus, ut aspiceret opera quae fecerunt manus suae, vidit quod omnia essent bona nimis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION