라틴어 문장 검색

omnia enim quae in 'eus' exeunt hodie apud maiores in 'es' exibant, ut 'Nereus Neres, Tydeus Tydes', et genetivum in 'is' mittebant, 'Tydis Neris'. sed quia plerumque 's' supra in latinitate detrahitur, remanebat 'i'. hinc est 'filia Neri', inmitis Achilli, item in Sallustio ad bellum Persi Macedonicum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3837)
quam salutationem Romani nomen civitatis esse putaverunt, et detracta aspiratione eam Caere nominarunt, ut dicit Hyginus in urbibus Italicis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5973)
berecyntia mater deum a monte Phrygiae Berecynto, cuius ultima syllaba caret aspiratione, quam addimus quotiens montem Deli Cynthum dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 816)
est autem tenuis ista discretio, quibus nominibus subtrahi debet aspiratio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 817)
nam ecce Ripaei, montes Arcadiae, non scribuntur cum aspiratione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 818)
et melius legitur sine aspiratione, id est 'aut adversa'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2809)
unde 'heu' 'en' et 'attat' et similia, quia verbo cohaerere non possunt, separata fecerunt aliam partem orationis, scilicet interiectionem, quam sola Latinitas possidet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4862)
nam ut in ultima sit, latinitas vetat, ut in paenultima non sit, brevitatis efficit ratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 144)
legitur tamen et 'torno facili' ad excludenda duo epitheta, quod est in latinitate vitiosum, si sit 'lenta facilis vitis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 382)
sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et *κρέουσα.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 114)
sane 'tus' modo sine aspiratione dicimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 577)
cuius significationis participium latinitas non habet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2062)
nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece το` κῆτοσ και` τα` κήτη, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2078)
Probus 'Orchus' legit, Cornutus vetat aspirationem addendam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2775)
nam apud Latinos nullum verbum est, quod ante 'o' finalem 'o' habeat, excepto 'inchoo', quod tamen maiores aliter scribebant, aspirationem interponentes duabus vocalibus, et dicebant 'incoho':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2233)

SEARCH

MENU NAVIGATION