라틴어 문장 검색

laevae vero cymbium dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caput extollens arduum, cervicibus late tumescentibus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:5)
ex alia vero parte multum recedens spatiosa dilatione adhaerebat ansa, quam contorto nodulo supersedebat aspis squameae cervicis striato tumore sublimis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:8)
Somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 13:1)
Nam dum sensisset hunc surgere, rus ut adisset, Vaginamque dari peteret zonaque ligari, Cum solo cultro ueniens, dare nititur ultro.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:26)
Venit at illa dolo cum cultro denuo solo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:28)
Ille tremens ira duo facta per hec sibi mira, Iecit in hanc cultrum, scelus hoc ita se ratus ultum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:29)
Hec, ut texisset, male cesa quod ante fuisset, Clamitat absque mora cultrum uenisse per ora Vulnus et inpactum fortunae casibus actum, Ex inprouiso naso labroque reciso.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:30)
Usus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장55)
Vsus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 12:2)
usus tamen ipse docuit, eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:2)
cymbala ferre licet pectusque inlidere pinu inguinis et reliquum Phrygiis abscidere cultris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:167)
Est autem sic disposita vinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:1)
Nam cum in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 2:1)
Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:5)
Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION