라틴어 문장 검색

Quos dux via sex milliarium insecutus, alios in ore gladii percussit, nonnullos captivos cum suis tenuit, praedas et spolia illorum non pauca cepit, puellas et juvenes et omne quod asportare vel abducere sperabant ab hostibus excusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:4)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
Cujus rei occasione assumpta, Turci, ad duo millia conglobati, [0500C] et ad portum praedictum profecti, universos illic nautas repertos repentino aggressu disturbaverunt, sagittis eos confodientes, navesque injecto igne comburentes, escas et omnia allata navigio vi rapientes, asportaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:7)
Post praedictum vero tempus dierum templi portas aperiens, et secum pecuniam asportans, duci Godefrido, cujus erat miles, fideliter divisit, quam vix, ut aiunt, quibus tota massa innotuit, sex cameli aut muli portare poterant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:9)
Videte, ne facile hanc mihi saepius objiciatis occasionem, ut qui altari serviunt de altari vivant, cum summa necessitas exigat ut de altari potius Christiani milites pascantur, [0601B] quam Sarraceni vi de sepulcro munera fidelium asportent et dividant, et non miles noster vel sacerdos contingat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:2)
quae omnia tandem illis taedio fuerunt asportare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:7)
Equi vero et muli, argentum et aurum, vestes cujusque generis pretiosissimae direptae et asportatae, terram et regnum Corrozan divitiis nimiis et spoliis auxerunt et impleverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:3)
At sui Christiani, avaritia rerum hostilium excaecati, et in tentoriis inimicorum nimium studentes ad congreganda spolia et asportanda, belli et armorum obliti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:1)
Nam [0678C] tribus septimanis transactis, tanta universi habitatores inedia sunt oppressi, ut versus montana, ubi obsidio fieri non potuit, muris perforatis, praesidium armentis vacuum, armis plenum, sed pecunia et pretiosis quibusque jam asportatis, reliquerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 4:3)
Consilia intelligo bona nam facienti iniquissimumconsilium super ipsum devoluetur, et non cognoscet unde veniat illi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:27)
Alioquin, si iniquissimum consilium feceris, super te devolvetur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 79:15)
"Facienti iniquissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde veniat illi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 79:17)
quo non impetrato, Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 10:2)
idque remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod pleraque vehicula vastis funibus illigata pone cohibente virorum vel nisu valido vix gressu reptante, paulo tutius devolvuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:2)
Ad quos eximendos periculo, Francorum egressa, cum captos comperisset et asportatos, nihil amplius ausa, repedavit ad sua, hisque perfectis, acturus hiemem revertit Parisios Caesar.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION