라틴어 문장 검색

Vitare autem oportet cruditates, omnia inflantia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장4)
Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae vocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장38)
Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similes iis pusulis, quae ex urtica vel sudore nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장348)
Vinum bibere lene, subausterum, modice vetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장130)
Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장306)
quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장310)
Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장321)
Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장326)
Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장387)
Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장75)
quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장230)
Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et vomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장6)
praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장5)
idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi vel aspritudo aliquid eo contulit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장54)
Nam colorem, leuorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inuiolata sint, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION