라틴어 문장 검색

quae neque nisi in magna uetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:4)
Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 54:1)
Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino uel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 54:6)
Licet tamen etiam isdem medicamentis non inutiliter uti, quae uel cicatrices uel aspritudinem extenuant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:5)
Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:1)
tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:3)
aut ex cyprino ceratum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:9)
Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 13:1)
quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique uitam hominis infestat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 39:4)
praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:5)
idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi uel aspritudo aliquid eo contulit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:2)
remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 8:2)
Non dubito quin pronomen ei inseri debeat ante verbum fiat 1. 23. 219, 9 scabies vero est aspritudo cutis, Targa;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1217)
Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, junctaque oleo , nitrum, git, piper, quinquefolium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 5:3)
Neque inutile erit caput attonsum habere, idque irino vel cyprino calido madefacere, et superimposito velare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION