라틴어 문장 검색

— Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuvatque ipsum corpus, si iuvenile, si firmum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장228)
itemque si fistula os vel cartilaginem vel nervum vel musculos laesit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장230)
Ante omnia autem demitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat at quam alte perveniat, scire possumus, simul etiam protinus umida an siccior sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장235)
Si vero os in vicino est, id quoque disci potest, iam necne eo fistula pervenerit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장237)
Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, aptatia, noxae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장245)
Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterve membrum conlocavit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장252)
idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장256)
Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장257)
Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui (V.14. 26, 30). Ac si longius a praecordiis fistula est, ex intervallo ieiunum radiculas esse, deinde vomere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장260)
Vetustate callosa fit fistula.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장261)
Si quando vero longior sed transversa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장281)
At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut brevis intraque carnem sit, collyrium uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장282)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장283)
aut eadem ex vino liquanda, vel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장284)
nam fere quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장286)

SEARCH

MENU NAVIGATION