라틴어 문장 검색

eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείαͺ - ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet - sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:5)
His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 51:1)
nam cum vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 51:2)
deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 51:3)
Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil attinet de adsensione omnino loqui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:4)
Sed haec etiam secuntur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec notitias rerum nec artes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:6)
maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 53:2)
Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet vim, ut ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:2)
nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:4)
oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:4)
nam ab omnibus eius- dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:3)
Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:3)
Ex his illa necessario nata est ἐποχη` id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade non nulli existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:4)
sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 84:1)
quam ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION