라틴어 문장 검색

nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, visne igitur inquit, o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:2)
ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, adsentatores iubet ad lucrum ire poeta dives agris, dives positis in fenore nummis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:1)
Nempe reprenditur adsentator et aliena subsequens verba, paratus ad falsa laudator ;
(세네카, 행복론, Liber V 38:2)
non minus placens sibi et se suspiciens, ut ita dicam, adsentator suus.
(세네카, 행복론, Liber V 38:3)
Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:3)
Tamen cum paenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:4)
nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 758:2)
et id quidem coarguere Cycliadas, praetor Achaeorum, nihil attinere ratus, id modo cum dixisset, non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter quas convocati essent, decreto de exercitu parando adversus Nabim facto consilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 283:1)
itaque dominari adsentatores regios:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 310:1)
denique ne, si commune concilium gentis esset, improbus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentam traheret, in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 196:1)
Atque orabis me quidem ultro ut auferam, cum illum rescisces criminatorem meum quanto in periclo et quanta in pernicie siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 748)

SEARCH

MENU NAVIGATION