라틴어 문장 검색

nisi forte te amant et tibi adsentantur et tam diu, dum tu ades, sunt oblitae sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 12 1:2)
Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:1)
Assentemur ait ille et dum illi balneum petunt, nos in turba exeamus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:9)
primi mussitant duces.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.13)
quando eum quaestum occeperis, Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1152)
ah, vereor coram in os te laudare amplius, Ne id assentandi magis quam quo habeam gratum facere existimes.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 421)
Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 991)
Postremo imperavi egomet mihi Omnia assentari.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 237)
nam qui huic animum assentari induxeris, E flamma petere te cibum posse arbitror.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 285)
etenim cum deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 13:6)
manus lenior promittit et adsentatur, citatior hortatur, interim laudat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 249:2)
Quis non inter laudantium blandientiumque positus greges plurimum tamen sibi ipse adsentatus est ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 17:4)
mussitat quidem iuvenum nostrorum calcata generositas, sed qui transiit derogantes in hoc solum movetur, ut gaudeat, igitur venerantur hucusque contemptum ac subitae stupentes dona fortunae quem consessu despiciebant, sede suspiciunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 2:2)
neque [enim] 4 valuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicii sui faciens plebs lenita iacturam sacerdotali se potius iudicio subdidisset, presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus, porro autem palam ne mussitantibus quidem, quia plerique non minus suum quam reliquos ordines pertimescebant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 3:1)
quid mussitas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION