라틴어 문장 검색

assiduitate enim atque imitatione quaedam similitudinis imago formatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:8)
Haec qui studiose fuerit prosecutus, primatus benedictionis accipiet, sicut patriarcha Jacob qui continentia et fide humanarum supplantavit vestigia passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:1)
Similiter animae fortitudo exercitationis assiduitate solidatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:9)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)
Si qui vero crediderunt, currunt ad fontem, doctrinam expetunt, insinuari sibi Evangelium concupiscunt, nec satiantur assiduitate potandi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:19)
non etiam luxuria atque deliciis tamquam lubricum et caducum vitae hujus agat cursum, sed continentia et temperantia abigat a se vir sapiens hujusmodi passiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:9)
Bonus ergo agricola habet continentiam, castitatem, ut si quae arbores cito curvantur in terram, et effusius germinant, eas velut quadam temperantiae suae falce succidat, ut abjiciant quod infirmum est, germinent quod decorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:9)
Agnitus vero tandem et asscitus in amicitiam, si te salutandi assiduitati dederis triennio indiscretus, et per totidem dierum defueris tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus, et ni inde miser discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres summittendo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:2)
Denique digressus ad otium, asscitusque postea in palatium, semper sobrius et in primis consistens, ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur, ut ceteri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 6:2)
quos tutiores fecere sociorum aerumnae, rumorum assiduitate compertae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 19:2)
Et quamquam angustae calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum, sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine illiti, quorum assiduitate per proclive labentium, machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 10:1)
Attritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius appetebant, validiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis, manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae, omnes nudatis equitatus sui lateribus, corruere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION