라틴어 문장 검색

7. Sardos etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur, eiciamus, quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur, gramaticam tanquam simie homines imitantes:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 93:1)
ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non depravata desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:3)
Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:2)
Sanctus Ioannes in Evangelio hunc fidei aspectum in lumen protulit, fidem et memoriam simul coniungens, utramque cum actione Spiritus Sancti associans qui, ut ait Iesus, « suggeret vobis omnia » (Io 14,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:18)
nam proximus Iob haeserat invictae dura inter bella magistrae, fronte severus adhuc et multo funere anhelus, sed iam clausa truci subridens ulcera vultu, perque cicatricum numerum sudata recensens millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis, illum diva dubet tandem requiescere ab omni armorum strepitu, captis et perdita quaeque multiplicare opibus, nec iam peritura referre, ipsa globos legionum et concurrentia rumpit agmina, vulniferos gradiens intacta per imbres, omnibus una comes virtutibus adsociatur, auxiliumque suum fortis Patientia miscet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 143)
Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)
sollers tibi cura futuri, Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus iam senior - sed mente viret Phoeboque - Melampus adsociat passus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권168)
Unde mox abbatissa amplexata gratiam Dei in uiro, saecularem illum habitum relinquere, et monachicum suscipere propositum docuit, susceptumque in monasterium cum omnibus suis fratrum cohorti adsociauit, iussitque illum seriem sacrae historiae doceri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:4)
ille demum antiquis est adulescens moribus, cuius numquam voltum tranquillavi gratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 120)
Noli associari rei deficienti, et ne postponaste associari rei crescenti.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 135:2)
Inde quidam philosophusdixit, "Noli associari rei deficienti, et ne postponas te associari recrescenti."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION