-
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, palustribus qua maria dulcescunt aquis, armata peltis quicquid exterret cohors inclusa ripis vidua Thermodontiis, hoc omne noster genitor imperio regit.
- (세네카, 메데아 4:41)
-
lunata latus protecta pelta:
- (세네카, 파이드라 5:23)
-
"strictius assutae vestes procera cohercent membra virum, patet his altato tegmine poples, latus et angustam suspendit balteus alvum."
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 98)
-
"iam iamque tener spe frangitur agnus atque absens avido crepitat iam praeda palato, quin et Aremoricus piratam Saxona tractus sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum ludus et assuto glaucum mare findere lembo."
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
-
nos vero ceteros supra doctrinae tuae beneficia constringunt, quibus aliquid scribere assuetis quodque venturi legere possint elaborantibus saltim de tua schola seu magisterio competens lectorum turba proveniet.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 3:1)
-
parva loquor, tecum gelidas comes illa per arctos Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni frigora, tecum omnes animo durata per aestus et, si castra darent, vellet gestare pharetras, vellet Amazonia latus intercludere pelta;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam46)
-
"quid si ille tuos Curetas in arma ducat et innocuis iubeat decernere peltis?"
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권80)
-
"fraxineas Macetum vibrant de more sarisas saevaque difficiles excludere volnera peltas."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권138)
-
Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis proelia laurigero subeuntem Thesea curru laetifici plausus missusque ad sidera vulgi clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis, ante ducem spolia et, duri Mavortis imago, virginei currus cumulataque fercula cristis et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae, corytique leves portantur et ignea gemmis cingula et informes dominarum sanguine peltae.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권260)
-
polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltatis - pelta caetrae haud dissimilis est-Chalcidem mittit;
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 64:1)