라틴어 문장 검색

Ubi locatus in lecto, exiguas spiritus reliquias trahens, nondum intellegendi minuto vigore, cunctos agnoscebat adstantes, quos cubicularii, nequis eum necatum suspicaretur, celeritate maxima corrogarant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 4:1)
dissimulans scire, quod sunt aliqua quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius vere dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum, licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas, et torquem, Tolle inquit haec, ad comitum quendam prope adstantem versus, quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 8:2)
ecce in conspectu tuo adsto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 2:3)
quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur.
(아풀레이우스, 변명 52:16)
"Ac dehinc tunc I demum Diophanes expergitus sensit imprudentiae suae labem, cum etiam nos omnes circumsecus I astantes in clarum cachinnum videret effusos."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:22)
et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:4)
"et cum dicto consignatis illis tabulis facessit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:27)
"Haec simul dicens respexit ancillulam, et Myrrhine inquit Lucernam et oleum trade confestim et incluso custode cubiculo protinus facesse."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:34)
"Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:10)
hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare, et certe laetitia delibuti meque respectantes cuncti theatro facessunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:2)
"Tunc ego, sensim gliscente adhuc illo tumultu, retrogradi fuga domo facesso sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem, latens pone ianuam ipse, prospicio:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:77)
"et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:84)
sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam, qui tam bellam fabellam praenotarem.
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:2)
Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri;
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:1)
et insuper condicta vespertina regressione cubiculo facessit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION