라틴어 문장 검색

idem etiam Metrodorus asserit, frustra culpari a ple- risque Vergilium quasi ignarum astrologiae, cum eum constet operis lege conpulsum, ut quaedam excerperet, quae obscura videntur ideo, quia a naturali ordine sunt remota.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2298)
hinc tempestates id est ex hac causa, ex hac ratione astrologiae, ex hac temporum scientia vel siderum observatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2521)
"Relinquenda vero astrologis prolixior de sideribus oratio, vel quod regant cursum navigandi, vel quod arandi metendique tempus inducant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:12)
Sint igitur astrologorum percepta huius modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:1)
quos Posidonius Stoicus multum astrologiae deditus eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solebat asserere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 73:1)
ita, quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem valetudinis, hoc philosophus astrologus ad vim constitutionemque siderum quae fuerat, quo tempore concepti natique sun.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 73:2)
Quibus vitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in astrologia C. Sulpicium audivimus, in geometria Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:2)
Etenim si constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatissimis atque optimis versibus Aratum de caelo stellisque dixisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 69:3)
in astrologia caeli conversio, ortus, obitus motusque siderum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:6)
cuius omnem ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis annis post non astrologiae scientia, sed poetica quadam facultate versibus Aratum extulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:3)
Nullam autem esse civitatem aut gen- tem, quae non astrologorum, sortium, somniorum praedictione moveri soleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.11)
Quae est autem gens aut quae civitas, quae non aut extispicum aut monstra aut fulgora interpretantium aut augurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere artis sunt) aut somniorum aut vaticinationum (haec enim duo naturalia putantur) praedictione moveatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 18:1)
quid astrologus, cur stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 124:4)
non habeo denique nauci Marsum augurem, non vicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isiacos coniectores, non interpretes somniorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:2)
de quibus Eudoxus, Platonis auditor, in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse credendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 129:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION