라틴어 문장 검색

Personarum ecclesiasticarum promotor, erga asylorum privilegia (quae tanta ei mala pepererant) non durus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:5)
Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장18)
Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장34)
Hoc patens unum miseris asylum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 6:1)
sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:265)
crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장2)
consules super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장3)
Is quoque annus legationes Graecarum civitatium habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum asyli ius ut firmaretur petentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장1)
Nerone quartum Cornelio Cosso consulibus quinquennale ludicrum Romae institutum est ad morem Graeci certaminis, varia fama, ut cuncta ferme nova.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장1)
ac forte quinquennale ludicrum secundo lustro celebrabatur, ab oratoribusque praecipua materia in laudem principis adsumpta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장4)
tum diversos Capitolii aditus invadunt iuxta lucum asyli et qua Tarpeia rupes centum gradibus aditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장6)
propior atque acrior per asylum ingruebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장8)
quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior et in posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit et ampliato uetere Apollinis templo locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno ac Marti consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 2:2)
prouinciarum pleraeque super templa et aras ludos quoque quinquennales paene oppidatim constituerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:4)
tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectauit et cum Tiberio ad destinatum locum contendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION