라틴어 문장 검색

Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen quid existimaret professus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 21:1)
In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 6:1)
IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:1)
Item cum dicamus ab 'Osco,' 'Tusco,' 'Graeco,' 'Osce,' 'Tusce,' 'Graece,' a 'Gallo' tamen et 'Mauro' 'Gallice' et ' Maurice' dicimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 9:1)
Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 5:1)
Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 7:2)
ac de tribus philosophis qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati missi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 1:2)
Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 9:1)
Decreto, inquit, suo Athenienses caverant, ut qui Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 3:1)
tanto Athenienses, inquit, odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 4:1)
Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 2:2)
QUOD Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , IX1)
Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 11:1)
eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:2)
post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION