라틴어 문장 검색

Wido comes, qui in marcam Brittaniae praesidebat, una cum sociis comitibus Brittaniam ingressus totamque perlustrans in deditionem accepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 136:1)
unus enim ex eis erat Persa de Oriente, legatus regis Persarum, - nam duo fuerant - alter Sarracenus de Africa, legatus amirati Abraham, qui in confinio Africae in Fossato praesidebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:4)
Hlotharium quoque filium suum finito illo conventu in Italiam direxit ac Bernhardum comitem Barcinonae, qui eatenus in marca Hispaniae praesidebat, camararium in palatio suo constituit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:2)
apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus.
(아풀레이우스, 변명 23:7)
Athenienses quidem propter commune ius humanitatis ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta;
(아풀레이우스, 변명 84:1)
animaduerteret illic paene simili purpura alios praesidere, alios uapulare;
(아풀레이우스, 플로리다 4:4)
nam illic quoque uideret hominem praesidere, hominem depugnare:
(아풀레이우스, 플로리다 4:6)
quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto uiro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum;
(아풀레이우스, 플로리다 17:15)
Quale autem et illud iudicium apud legiferos Athenienses catos illos et omnis scientiae magistros?
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:3)
Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen quid existimaret professus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 21:1)
In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 6:1)
IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:1)
Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 5:1)
Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 7:2)
ac de tribus philosophis qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati missi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION