라틴어 문장 검색

Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:1)
Imaginatio autem non comprehendit nisi post sensum, cuius probatio est, quia omnis imaginans sensibiliter afficitur.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:11)
Unde secundum Philosophum imaginatio sive phantasia est motus factus ex sensu secundum actum—sic operationes omnium virtutum inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis supremae, quae est intellectus.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:12)
Nec multo post omissa in praesens Achaia (causae in incerto fuere) urbem revisit, provincias Orientis, maxime Aegyptum, secretis imaginationibus agitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장1)
quos consecravit soli non aliqua naturae suae imaginatio, ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo vita non solum aeriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conversatio aquis mersa velut a conspectu solis exulat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:4)
si autem veritatem requiris, igni, alii de atomis, alii de quattuor elementis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7432)
novo lumine aut recenti, aut secundum Epicureos, qui stulte solem de atomis dicunt constare et cum die nasci, cum die perire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5845)
omnia enim σύνθετα, id est composita, exitum sortiuntur, unde et atomos perpetuas dicunt, quia simplices sunt nec recipiunt sectionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7476)
quamquam possit etiam ad illud referri quod dicunt quibusdam artibus posse hominum vitam ultra fata protendi, ita tamen, ut solam habeant vitae imaginationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7764)
alii 'heia' non a persona ad personam dictum putant, sed ipsum poetam quasi actu rei et imaginatione exclamasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 375)
inane vero di- cunt spatium, in quo sunt atomi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 319)
de his itaque duobus principiis volunt quattuor ista procreari, ignem, aerem, aquam, terram, et ex his cetera, ut illa duo elementa, atomi et inane, sint, haec vero quattuor syntheta, id est composita ex illis duobus, praestent ori- ginem aliis omnibus rebus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 3110)
hac autem ratione comprobatur, ex atomis et inani omnia esse, quod nihil est in rerum natura, quod non et corpus habeat, et quia recipit sectionem, indicet etiam in- anitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 3111)
ergo 'uti magnum per inane coacta semina' canebat, inquit, mundi principium, id est quemadmodum coactae et collectae atomi per magnum inane fuissent origo ignis, aeris, terrarum et maris;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 3112)
nam 'semina' atomos dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 3113)

SEARCH

MENU NAVIGATION